

Liber Job*
Caput 5: Versus 10
Qui dat pluviam.[Ibid.]Haec verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant.Dat pluviam terrae:cum arida gentilium corda gratia praedicationis infundit.Irrigat autem aquis universa.Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.